la wiki source : 37 heraclitan fragments in latin

1. Quapropter rem omnibus communem sequi oportet : quamvis autem ratio sit
communis, vulgus tamen vivit quasi propria quadam intelligentia praeditum
sit.

2. Quapropter etiam Heraclitus dixit, si omnia quae sunt in fumum abirent,
fore ut nares ea dignoscerent.

3. Alia enim equi voluptas est, alia canis, alia hominis, quemadmodum
Heraclitus ait asino culmos et paleas auro optabiliores esse : jucundus enim
asinis est pabulum quam aurum.

4. Namque omne animal humi repens terram depascitur ac possidet, ut ait
Heraclitus.

5. Etenim nisi Dionyso pompam celebrarent canerentque carmen in pudentia
conditum, impudentissimi in factis essent, inquit Heraclitus. Idem vero
Orcus ac Dionysus cujus amore furunt et bacchantur.

6. Non enim ita sentiunt multi eorum qui incidunt in illa, neque edocti
sciunt, sed sibi videntur scire, ut ait praeclarus ille Heraclitus.

7. Hoc oraculum Heraclitus Ephesius explicatius et copiosus elocutus dixit :
< Nisi speratis, insperatum non invenientis, quum inveniri non possit atque
inaccessum sit. >

8. Homines quosdam non satis certos castigans Heraclitus ait : < hi neque
audire sciunt neque loqui, > nimirum a Salomone adjutus.

9. Nam qui aurum quaerunt, inquit Heraclitus, multum agri suffodiunt nec
nisi aliquantum metalli inveniunt.

10. Namque in bello, inquit, caesos dii honorant atque homines.

11. Homo noctu sibi ipsi lumen accendit : at mortuus exstinctus est. Vivus
autem dormiens mortuum necessitudine ita attingit, ut caecus vigilans ad
dormientis similitudinem accedit.

12. Homines mortuos manent quae neque sperant neque credunt.

13. Mundum eundem omnium neque deorum quisquam neque hominum procreavit, sed
fuit semper atque est et erit ignis immortalis, accensus mensura et
exstinctus.

14. Ignis mutatur primum in mare, mare autem dimidia ex parte in terram,
dimidia ex parte in presterem. Mare diffunditur ejusque mensura agitur pro
eadem portione quae prius fuit quam terra esset.

15. Scio equidem etiam Platonem astipulati Heraclito scribenti : < Quod unum
sapiens est solum Jovis nomine appellari potest et non potest. >

16. Les et consilium est uni obedire.

17. Sed enim prorsus, opinor, conveniunt in istos qui vobis similiter
obloquuntur Heracliti Ephesii verba : < Imperiti auscultatores surdis
comparandi sunt ; his dictum illud veritatis testimonium dat, etiam
praesentes abesse. >

18. Ac difficilis ille Heraclitus maxime eum collaudavit his verbis : < Apud
Prienensesnatus est Bias, Tentami filius, cujus illustrior fama est quam
caeterorum. >

19. Magna variaque eruditio mentem non docet. Hesiodum enim docuisset et
Pythagoram, rursusque Xenophanem atque Hecataeum.

20. Contumeliam citius quam incendium exstingui oportet.

21. Populum pro lege non secus ac pro muro pugnare oportet.

22. Hic arrogantem de se persuasionem sacrum morbum appellabat.

23. Arcus nomen vita, opus mors est.

24. In eosdem fluvios descendimus ac non descendimus ; sumus ac non sumus.

25. Non me, sed rationem audientes concedere decet ex uno omnia fieri.
Ignorant concordam esse discordiam : est enim mutabilis concentus ut arcus
et lyrae.

26.Quae videntur, audiuntur et discuntur, haec ego caeteris antepono.

27. Id est his ejus verbis facile intelligitur : Errarunt, inquit, homines
in rerum illustrium cognitione similiter atque Homerus qui reliquis Graecis
sapientior fuit. Illum enim pueri qui pediculos interficiebant his verbis
decepere : < Quae vidimus cepimusque, ea omnia reliquimus ; quae vero neque
vidimus neque cepimus, ea gestamus

28. At plurimarum rerum magister Hesiodus est : hunc permutta tenuisse
putant, qui diem et noctem non noverat ; est enim unum idemque.

29. Bonum item et malum eodem redit. Medici quidem, inquit Heraclitus,
secantes urentesque et usquequaque aegrorum corpora male vexantes mercedem
qua digni non sunt ab aegrotis exigunt, quum hanc etiam morbis medicinam
faciant.

30. Rectum, inquit, et tortuosum idem est. Stilo, inquit, via recta et
curva, ideoque accedit ad similitudinem instrumenti quod cochleae nomine
afficitur. Nam stili circumversio resta et curva est, siquidem a scribente
simulsursum atque in orbem flectitur. Una est, inquit et eadem via : et
sursum ac deorsum unum est idem ; via sursum ac deorsum una atque eadem est.

31. Via sursum et deorsum una.

32. Aqua marina purissima et corruptissima est, piscibus quidem potabilis et
slubris, hominibus vero minime potabilis atque adeo pestilens.

33. Dii mortales hominesque immortales, viventes illorum mortem, morientes
illorum vitam.

34. Omnia vero fulmen gubernat.

35. Deus dies, nox ; hiems, aestas ; bellum, pax ; satietas, fames. Variatur
autem, ut quum odoramenta alia aliis commiscentur, appellaturque ut cuique
libet.

36. Humanum enim ingenium non habet prudentiam, divinum vero habet.

37. At Sibylla furente ore, ut ait Heraclitus, risus, ornatus et fuci
expertia sonans dei beneficio vocem ad mille annos continuat.

http://la.wikisource.org/wiki/Fragmenta_%28Heraclitus%29

greetings,

dv @ Neue kathedrale des erotischen Elends
http://www.vilt.net/nkdee